PLUMBATORES

PLUMBATORES
PLUMBATORES
dicti sunt, qui plumbeas bullas Pontificum diplomatis appendunt, Vestr. Octavianus, Introduct. in Rom. aul. act. l. 1. c. 3. et ex co Herm. Hugo de prim. scrib. orig. c. 31. p. 192. Quid Bulla proprie, notum: hinc ad diplomata Imperatorum, ab Imperatoribus ad Papalia, translata vox: quae Builae dicta, a sigillo, quô munita erant, quod, quia bullam, Graece πομφόλυγα, referebant, hoc nomen assumpsit: Sigillum enim cerae protuberanti, instar orbiculi vel umbilici, imprimebatur. Autpotius, ut Salmasius censet, de Subsign. Test. c. 32. p. 325. quia bullae formam haberent et eôdem modô dependerent e chartis, ut illae ex pectore praetextatorum, apud Romanos, quibus in more fuit positum, bullam auream suspendere in pectore puerorum et triumphantium, qua de revide Asconium in 3. Verrin. Inde bullare, Graece βουλλεύειν, i. e. signare, Doctores bullati, ἀβούλλωτα etc. Quadruplices autem bullas fuisse, diximus in voce Bulla: e quibus ult ima plumbea erat, Graece μολυβδόβουλλον, quâ Imperatores muniebant literas, ad Despotum, Patriarcham, Sebastocratorem et Caesarem; ad hos enim scripsisse, διὰ μολυβδίνης βούλλης, ait Codinus. Ab Imperatoribus res fuit delata ad Patriarchas, ut discimus ex Sanctis quorundam Patriarcharum, quae exstant, Tomo I. Iuris Graeco-Rom. alibique, qui praeter ceream prasinam (rubrâ enim soli Imperatores utebantur) etiam plumbeam adhibebant: quae sola postea Pontificibus Romanis placuit, a quibus Venetorum Ducibus eiusdem usum concessum esse, Alexandro sedente, ait Sabellicus, l. 7. Decad. paulo aliter rem referente Obbonevetere Historicô, qui, apud eundem, duplici Venetos Principes ad eam diem signandi formâ usos fuisse, ut publica monumenta plumbô epistolas ac reliquos libellos cerâ, communirent; sed tum primum Alexandrô auctore receptum esse, ut in his quoque plumbô illi uterentur, scribit. Duplex autem Pontificum hoc μολυβδόβουλλον seu plumbea bulla est, simplex, ubi ab una tantum parte signum impressum, et δίπτυχος, ubi ab utraque, quae posterior in cera δικήριον fuit dicta, annotante Salmasiô, ubi supra. Hic itaque bullandimos Pontificibus, ut ante coronationem subscribant, Datum annô I. die tertiô e. g. suscepti a nobis officii Apostolatus, sigillentque tum non nisi bullâ simplice, i. e. tali, quae habet tantum ab una parte DD. Petri et Pauli imagines, in plumbo, ex altera vero parte plana est: post coronationem autem, scribant, Datum Annô Pontificatus nostri, et duplici utantur bullâ, cum praedictis videl. imaginibus ab una et nomine Pontificis, ab altera parte, vide Gregor. Tholosanum, Syntagm. Iuris Univers. l. 15. c. 3. n. 24. et seqq. Atque hanc qui appendunt, Plumbatores. Coeterum, non appenditur, nisi magni momenti diplomatibus; breve vero Apostolicum, quod est diploma vel rescriptum Papae vel Paenitentiarii magni scriptura exigua, in parvis concessa negotiis in papyro, eam non habet: sed in cera rubra imprimitur annulus Piscatoris, ut refert idem, l. 17. c. 15. num. 13. De origine huius Bullae Pontificiae ex Polydoro Virgilio, l. 8. de Inventor. rer. c. 2. Auctor Apologiae antiq. Academiae Oxon. l. 1. num. 114. p. 62. Constat Agathonem, quô sedente magna sedi Romanae facta est honoris accessio, in cera annulô impressisse sigilla, veruin postea, cum Romanus Pontifex, multa irrogaret privilegia, ut diplomata diuturniora forent, placuit Stephano III. atque dein Hadriano I. tabulas Apostolicas plumbô obsignari. Fuit is annus Salutis 772. cum ipse hadrianus factus est Pontifex, nam antiquius non reperitur sigillum plumbeum. Vide Gerh. von Mastricht ICtum, Histor. Iuris Pontific. num. 407. et supra ubi de Bullis Pontificiis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • BULLAE Pontificiae — (quibus Brevia opponuntur, vide supra;) quae manu ipsiusmet Papae et a cunctis Cardinalibus, seu maiori saltem parte, firmantur, praeter plumbum, appictam habent crucem, circa quod praeclarum aliquod dictum, ex S. Scriptura signi locô aut symboli …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”